2 Thessalonians 2
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum :Select 2 Thessalonians 2:1
2ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.Select 2 Thessalonians 2:2
3Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,Select 2 Thessalonians 2:3
4qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.Select 2 Thessalonians 2:4
5Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis ?Select 2 Thessalonians 2:5
6et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.Select 2 Thessalonians 2:6
7Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.Select 2 Thessalonians 2:7
8Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum :Select 2 Thessalonians 2:8
9cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,Select 2 Thessalonians 2:9
10et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.Select 2 Thessalonians 2:10
11Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,Select 2 Thessalonians 2:11
12ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.Select 2 Thessalonians 2:12
13Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis :Select 2 Thessalonians 2:13
14in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi.Select 2 Thessalonians 2:14
15Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.Select 2 Thessalonians 2:15
16Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,Select 2 Thessalonians 2:16
17exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.Select 2 Thessalonians 2:17
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation