1 Timothy 1
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ,Select 1 Timothy 1:1
2Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.Select 1 Timothy 1:2
3Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,Select 1 Timothy 1:3
4neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.Select 1 Timothy 1:4
5Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.Select 1 Timothy 1:5
6A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,Select 1 Timothy 1:6
7volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.Select 1 Timothy 1:7
8Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur :Select 1 Timothy 1:8
9sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,Select 1 Timothy 1:9
10fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,Select 1 Timothy 1:10
11quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.Select 1 Timothy 1:11
12Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio :Select 1 Timothy 1:12
13qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.Select 1 Timothy 1:13
14Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu.Select 1 Timothy 1:14
15Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.Select 1 Timothy 1:15
16Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.Select 1 Timothy 1:16
17Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.Select 1 Timothy 1:17
18Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,Select 1 Timothy 1:18
19habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt :Select 1 Timothy 1:19
20ex quibus est Hymenæus, et Alexander : quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.Select 1 Timothy 1:20
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation