1 Timothy 4
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,Select 1 Timothy 4:1
2in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,Select 1 Timothy 4:2
3prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.Select 1 Timothy 4:3
4Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur :Select 1 Timothy 4:4
5sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.Select 1 Timothy 4:5
6Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.Select 1 Timothy 4:6
7Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem.Select 1 Timothy 4:7
8Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.Select 1 Timothy 4:8
9Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.Select 1 Timothy 4:9
10In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.Select 1 Timothy 4:10
11Præcipe hæc, et doce.Select 1 Timothy 4:11
12Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.Select 1 Timothy 4:12
13Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.Select 1 Timothy 4:13
14Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.Select 1 Timothy 4:14
15Hæc meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus.Select 1 Timothy 4:15
16Attende tibi, et doctrinæ : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.Select 1 Timothy 4:16
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation