1 Timothy 5
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :Select 1 Timothy 5:1
2anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :Select 1 Timothy 5:2
3viduas honora, quæ vere viduæ sunt.Select 1 Timothy 5:3
4Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.Select 1 Timothy 5:4
5Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.Select 1 Timothy 5:5
6Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.Select 1 Timothy 5:6
7Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.Select 1 Timothy 5:7
8Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.Select 1 Timothy 5:8
9Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,Select 1 Timothy 5:9
10in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.Select 1 Timothy 5:10
11Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt :Select 1 Timothy 5:11
12habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ;Select 1 Timothy 5:12
13simul autem et otiosæ discunt circuire domos : non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.Select 1 Timothy 5:13
14Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.Select 1 Timothy 5:14
15Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.Select 1 Timothy 5:15
16Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.Select 1 Timothy 5:16
17Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina.Select 1 Timothy 5:17
18Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua.Select 1 Timothy 5:18
19Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.Select 1 Timothy 5:19
20Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant.Select 1 Timothy 5:20
21Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.Select 1 Timothy 5:21
22Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.Select 1 Timothy 5:22
23Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.Select 1 Timothy 5:23
24Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur.Select 1 Timothy 5:24
25Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.Select 1 Timothy 5:25
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation