2 Timothy 1
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu,Select 2 Timothy 1:1
2Timotheo carissimo filio : gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.Select 2 Timothy 1:2
3Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac dieSelect 2 Timothy 1:3
4desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,Select 2 Timothy 1:4
5recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.Select 2 Timothy 1:5
6Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum.Select 2 Timothy 1:6
7Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.Select 2 Timothy 1:7
8Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei :Select 2 Timothy 1:8
9qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia.Select 2 Timothy 1:9
10Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium :Select 2 Timothy 1:10
11in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium.Select 2 Timothy 1:11
12Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.Select 2 Timothy 1:12
13Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.Select 2 Timothy 1:13
14Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.Select 2 Timothy 1:14
15Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.Select 2 Timothy 1:15
16Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit :Select 2 Timothy 1:16
17sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit.Select 2 Timothy 1:17
18Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.Select 2 Timothy 1:18
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation