Skip to content
Church.wiki
2 Timothy

2 Timothy 2

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu :Select 2 Timothy 2:1

2et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.Select 2 Timothy 2:2

3Labora sicut bonus miles Christi Jesu.Select 2 Timothy 2:3

4Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit.Select 2 Timothy 2:4

5Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.Select 2 Timothy 2:5

6Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.Select 2 Timothy 2:6

7Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.Select 2 Timothy 2:7

8Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,Select 2 Timothy 2:8

9in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.Select 2 Timothy 2:9

10Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.Select 2 Timothy 2:10

11Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :Select 2 Timothy 2:11

12si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :Select 2 Timothy 2:12

13si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.Select 2 Timothy 2:13

14Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.Select 2 Timothy 2:14

15Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.Select 2 Timothy 2:15

16Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :Select 2 Timothy 2:16

17et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,Select 2 Timothy 2:17

18qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.Select 2 Timothy 2:18

19Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.Select 2 Timothy 2:19

20In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.Select 2 Timothy 2:20

21Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.Select 2 Timothy 2:21

22Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.Select 2 Timothy 2:22

23Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites.Select 2 Timothy 2:23

24Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,Select 2 Timothy 2:24

25cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,Select 2 Timothy 2:25

26et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.Select 2 Timothy 2:26

Next: 2 Timothy 3Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Timothy

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.