2 Timothy 3
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :Select 2 Timothy 3:1
2erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,Select 2 Timothy 3:2
3sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,Select 2 Timothy 3:3
4proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :Select 2 Timothy 3:4
5habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :Select 2 Timothy 3:5
6ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis :Select 2 Timothy 3:6
7semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.Select 2 Timothy 3:7
8Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;Select 2 Timothy 3:8
9sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.Select 2 Timothy 3:9
10Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,Select 2 Timothy 3:10
11persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.Select 2 Timothy 3:11
12Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.Select 2 Timothy 3:12
13Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.Select 2 Timothy 3:13
14Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :Select 2 Timothy 3:14
15et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.Select 2 Timothy 3:15
16Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :Select 2 Timothy 3:16
17ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.Select 2 Timothy 3:17
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation