Leviticus 1
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens :Select Leviticus 1:1
2Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,Select Leviticus 1:2
3si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento : masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum :Select Leviticus 1:3
4ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.Select Leviticus 1:4
5Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi :Select Leviticus 1:5
6detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident.Select Leviticus 1:6
7Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita :Select Leviticus 1:7
8et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent jecori,Select Leviticus 1:8
9intestinis et pedibus lotis aqua : adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.Select Leviticus 1:9
10Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret :Select Leviticus 1:10
11immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino : sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum :Select Leviticus 1:11
12dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis :Select Leviticus 1:12
13intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.Select Leviticus 1:13
14Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ,Select Leviticus 1:14
15offeret eam sacerdos ad altare : et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris :Select Leviticus 1:15
16vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,Select Leviticus 1:16
17confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.Select Leviticus 1:17
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain