Skip to content
Church.wiki
Leviticus

Leviticus 11

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :Select Leviticus 11:1

2Dicite filiis Israël : Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ :Select Leviticus 11:2

3omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.Select Leviticus 11:3

4Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.Select Leviticus 11:4

5Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.Select Leviticus 11:5

6Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.Select Leviticus 11:6

7Et sus : qui cum ungulam dividat, non ruminat.Select Leviticus 11:7

8Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.Select Leviticus 11:8

9Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.Select Leviticus 11:9

10Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,Select Leviticus 11:10

11execrandumque erit : carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.Select Leviticus 11:11

12Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.Select Leviticus 11:12

13Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliæetum,Select Leviticus 11:13

14et milvum ac vulturem juxta genus suum,Select Leviticus 11:14

15et omne corvini generis in similitudinem suam,Select Leviticus 11:15

16struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum :Select Leviticus 11:16

17bubonem, et mergulum, et ibin,Select Leviticus 11:17

18et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,Select Leviticus 11:18

19herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.Select Leviticus 11:19

20Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.Select Leviticus 11:20

21Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,Select Leviticus 11:21

22comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.Select Leviticus 11:22

23Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis :Select Leviticus 11:23

24et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum :Select Leviticus 11:24

25et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.Select Leviticus 11:25

26Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur.Select Leviticus 11:26

27Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.Select Leviticus 11:27

28Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia hæc immunda sunt vobis.Select Leviticus 11:28

29Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,Select Leviticus 11:29

30mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.Select Leviticus 11:30

31Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum :Select Leviticus 11:31

32et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.Select Leviticus 11:32

33Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.Select Leviticus 11:33

34Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.Select Leviticus 11:34

35Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.Select Leviticus 11:35

36Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.Select Leviticus 11:36

37Si ceciderit super sementem, non polluet eam.Select Leviticus 11:37

38Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.Select Leviticus 11:38

39Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum :Select Leviticus 11:39

40et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.Select Leviticus 11:40

41Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.Select Leviticus 11:41

42Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.Select Leviticus 11:42

43Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.Select Leviticus 11:43

44Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.Select Leviticus 11:44

45Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.Select Leviticus 11:45

46Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,Select Leviticus 11:46

47ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.Select Leviticus 11:47

Next: Leviticus 12Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Leviticus

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.