Leviticus 18
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 18:1
2Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :Select Leviticus 18:2
3juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.Select Leviticus 18:3
4Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.Select Leviticus 18:4
5Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.Select Leviticus 18:5
6Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.Select Leviticus 18:6
7Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus.Select Leviticus 18:7
8Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.Select Leviticus 18:8
9Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.Select Leviticus 18:9
10Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.Select Leviticus 18:10
11Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.Select Leviticus 18:11
12Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.Select Leviticus 18:12
13Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.Select Leviticus 18:13
14Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.Select Leviticus 18:14
15Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus.Select Leviticus 18:15
16Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est.Select Leviticus 18:16
17Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.Select Leviticus 18:17
18Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.Select Leviticus 18:18
19Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus.Select Leviticus 18:19
20Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.Select Leviticus 18:20
21De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.Select Leviticus 18:21
22Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.Select Leviticus 18:22
23Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.Select Leviticus 18:23
24Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,Select Leviticus 18:24
25et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.Select Leviticus 18:25
26Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.Select Leviticus 18:26
27Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.Select Leviticus 18:27
28Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.Select Leviticus 18:28
29Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.Select Leviticus 18:29
30Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.Select Leviticus 18:30
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain