Leviticus 21
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Dixit quoque Dominus ad Moysen : Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos : Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,Select Leviticus 21:1
2nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,Select Leviticus 21:2
3et sorore virgine quæ non est nupta viro :Select Leviticus 21:3
4sed nec in principe populi sui contaminabitur.Select Leviticus 21:4
5Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.Select Leviticus 21:5
6Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus : incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.Select Leviticus 21:6
7Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito : quia consecrati sunt Deo suo,Select Leviticus 21:7
8et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos.Select Leviticus 21:8
9Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.Select Leviticus 21:9
10Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet :Select Leviticus 21:10
11et ad omnem mortuum non ingredietur omnino : super patre quoque suo et matre non contaminabitur.Select Leviticus 21:11
12Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.Select Leviticus 21:12
13Virginem ducet uxorem :Select Leviticus 21:13
14viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo :Select Leviticus 21:14
15ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ : quia ego Dominus, qui sanctifico eum.Select Leviticus 21:15
16Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 21:16
17Loquere ad Aaron : Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,Select Leviticus 21:17
18nec accedet ad ministerium ejus : si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,Select Leviticus 21:18
19si fracto pede, si manu,Select Leviticus 21:19
20si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus.Select Leviticus 21:20
21Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo :Select Leviticus 21:21
22vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,Select Leviticus 21:22
23ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.Select Leviticus 21:23
24Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata.Select Leviticus 21:24
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain