Leviticus 23
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 23:1
2Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas.Select Leviticus 23:2
3Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo : sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.Select Leviticus 23:3
4Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.Select Leviticus 23:4
5Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est :Select Leviticus 23:5
6et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.Select Leviticus 23:6
7Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque : omne opus servile non facietis in eo,Select Leviticus 23:7
8sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior : nullumque servile opus facietis in eo.Select Leviticus 23:8
9Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 23:9
10Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem :Select Leviticus 23:10
11qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum.Select Leviticus 23:11
12Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.Select Leviticus 23:12
13Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum : liba quoque vini, quarta pars hin.Select Leviticus 23:13
14Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.Select Leviticus 23:14
15Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,Select Leviticus 23:15
16usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies : et sic offeretis sacrificium novum DominoSelect Leviticus 23:16
17ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini.Select Leviticus 23:17
18Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.Select Leviticus 23:18
19Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.Select Leviticus 23:19
20Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.Select Leviticus 23:20
21Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum : omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.Select Leviticus 23:21
22Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis : sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.Select Leviticus 23:22
23Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 23:23
24Loquere filiis Israël : Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum :Select Leviticus 23:24
25omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.Select Leviticus 23:25
26Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 23:26
27Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.Select Leviticus 23:27
28Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.Select Leviticus 23:28
29Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis :Select Leviticus 23:29
30et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.Select Leviticus 23:30
31Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.Select Leviticus 23:31
32Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.Select Leviticus 23:32
33Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 23:33
34Loquere filiis Israël : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino.Select Leviticus 23:34
35Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo.Select Leviticus 23:35
36Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino : est enim cœtus atque collectæ : omne opus servile non facietis in eo.Select Leviticus 23:36
37Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei :Select Leviticus 23:37
38exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino.Select Leviticus 23:38
39A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus : die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies.Select Leviticus 23:39
40Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro.Select Leviticus 23:40
41Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum : legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,Select Leviticus 23:41
42et habitabitis in umbraculis septem diebus : omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis,Select Leviticus 23:42
43ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.Select Leviticus 23:43
44Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël.Select Leviticus 23:44
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain