Leviticus 6
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 6:1
2Anima quæ peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,Select Leviticus 6:2
3sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,Select Leviticus 6:3
4convicta delicti,Select Leviticus 6:4
5reddet omnia, quæ per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.Select Leviticus 6:5
6Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti :Select Leviticus 6:6
7qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quæ faciendo peccavit.Select Leviticus 6:7
8Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 6:8
9Præcipe Aaron et filiis ejus : Hæc est lex holocausti : cremabitur in altari tota nocte usque mane : ignis ex eodem altari erit.Select Leviticus 6:9
10Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis : tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare,Select Leviticus 6:10
11spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.Select Leviticus 6:11
12Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.Select Leviticus 6:12
13Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.Select Leviticus 6:13
14Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.Select Leviticus 6:14
15Tollet sacerdos pugillum similæ, quæ conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est : adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino :Select Leviticus 6:15
16reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento : et comedet in loco sancto atrii tabernaculi.Select Leviticus 6:16
17Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.Select Leviticus 6:17
18Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini : omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.Select Leviticus 6:18
19Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 6:19
20Hæc est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suæ. Decimam partem ephi offerent similæ in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere :Select Leviticus 6:20
21quæ in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum DominoSelect Leviticus 6:21
22sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari.Select Leviticus 6:22
23Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.Select Leviticus 6:23
24Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 6:24
25Loquere Aaron et filiis ejus : Ista est lex hostiæ pro peccato : in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.Select Leviticus 6:25
26Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.Select Leviticus 6:26
27Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.Select Leviticus 6:27
28Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas æneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.Select Leviticus 6:28
29Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.Select Leviticus 6:29
30Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.Select Leviticus 6:30
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain