Leviticus 8
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Leviticus 8:1
2Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :Select Leviticus 8:2
3et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.Select Leviticus 8:3
4Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,Select Leviticus 8:4
5ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.Select Leviticus 8:5
6Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,Select Leviticus 8:6
7vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,Select Leviticus 8:7
8quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.Select Leviticus 8:8
9Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.Select Leviticus 8:9
10Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.Select Leviticus 8:10
11Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.Select Leviticus 8:11
12Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :Select Leviticus 8:12
13filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.Select Leviticus 8:13
14Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,Select Leviticus 8:14
15immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.Select Leviticus 8:15
16Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :Select Leviticus 8:16
17vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.Select Leviticus 8:17
18Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,Select Leviticus 8:18
19immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.Select Leviticus 8:19
20Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,Select Leviticus 8:20
21lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.Select Leviticus 8:21
22Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :Select Leviticus 8:22
23quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.Select Leviticus 8:23
24Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :Select Leviticus 8:24
25adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.Select Leviticus 8:25
26Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,Select Leviticus 8:26
27tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,Select Leviticus 8:27
28rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.Select Leviticus 8:28
29Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.Select Leviticus 8:29
30Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.Select Leviticus 8:30
31Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :Select Leviticus 8:31
32quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.Select Leviticus 8:32
33De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :Select Leviticus 8:33
34sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.Select Leviticus 8:34
35Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.Select Leviticus 8:35
36Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.Select Leviticus 8:36
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain