Romans 1
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,Select Romans 1:1
2quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctisSelect Romans 1:2
3de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,Select Romans 1:3
4qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri :Select Romans 1:4
5per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus,Select Romans 1:5
6in quibus estis et vos vocati Jesu Christi :Select Romans 1:6
7omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.Select Romans 1:7
8Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis : quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.Select Romans 1:8
9Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facioSelect Romans 1:9
10semper in orationibus meis : obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.Select Romans 1:10
11Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos :Select Romans 1:11
12id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam.Select Romans 1:12
13Nolo autem vos ignorare fratres : quia sæpe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.Select Romans 1:13
14Græcis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum :Select Romans 1:14
15ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romæ estis, evangelizare.Select Romans 1:15
16Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judæo primum, et Græco.Select Romans 1:16
17Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem : sicut scriptum est : Justus autem ex fide vivit.Select Romans 1:17
18Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent :Select Romans 1:18
19quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit.Select Romans 1:19
20Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas : ita ut sint inexcusabiles.Select Romans 1:20
21Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum :Select Romans 1:21
22dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.Select Romans 1:22
23Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.Select Romans 1:23
24Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis :Select Romans 1:24
25qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium : et coluerunt, et servierunt creaturæ potius quam Creatori, qui est benedictus in sæcula. Amen.Select Romans 1:25
26Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ : nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam.Select Romans 1:26
27Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminæ, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.Select Romans 1:27
28Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt,Select Romans 1:28
29repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate : susurrones,Select Romans 1:29
30detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,Select Romans 1:30
31insipientes, incompositos, sine affectione, absque fœdere, sine misericordia.Select Romans 1:31
32Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte : et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.Select Romans 1:32
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain