Skip to content
Church.wiki
Romans

Romans 12

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.Select Romans 12:1

2Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.Select Romans 12:2

3Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.Select Romans 12:3

4Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :Select Romans 12:4

5ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.Select Romans 12:5

6Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei,Select Romans 12:6

7sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,Select Romans 12:7

8qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.Select Romans 12:8

9Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono :Select Romans 12:9

10caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes :Select Romans 12:10

11sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :Select Romans 12:11

12spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :Select Romans 12:12

13necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.Select Romans 12:13

14Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.Select Romans 12:14

15Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :Select Romans 12:15

16idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :Select Romans 12:16

17nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.Select Romans 12:17

18Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :Select Romans 12:18

19non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.Select Romans 12:19

20Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.Select Romans 12:20

21Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.Select Romans 12:21

Next: Romans 13Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Romans

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.