Romans 13
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo : quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.Select Romans 13:1
2Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt :Select Romans 13:2
3nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac : et habebis laudem ex illa :Select Romans 13:3
4Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei qui malum agit.Select Romans 13:4
5Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.Select Romans 13:5
6Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.Select Romans 13:6
7Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.Select Romans 13:7
8Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit.Select Romans 13:8
9Nam : Non adulterabis : non occides : non furaberis : non falsum testimonium dices : non concupisces : et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : diliges proximum tuum sicut teipsum.Select Romans 13:9
10Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.Select Romans 13:10
11Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.Select Romans 13:11
12Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.Select Romans 13:12
13Sicut in die honeste ambulemus : non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione :Select Romans 13:13
14sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.Select Romans 13:14
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain