Romans 14
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.Select Romans 14:1
2Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet.Select Romans 14:2
3Is qui manducat, non manducantem non spernat : et qui non manducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit.Select Romans 14:3
4Tu quis es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit : stabit autem : potens est enim Deus statuere illum.Select Romans 14:4
5Nam alius judicat diem inter diem : alius autem judicat omnem diem : unusquisque in suo sensu abundet.Select Romans 14:5
6Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat : gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.Select Romans 14:6
7Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.Select Romans 14:7
8Sive enim vivemus, Domino vivimus : sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.Select Romans 14:8
9In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit : ut et mortuorum et vivorum dominetur.Select Romans 14:9
10Tu autem quid judicas fratrem tuum ? aut tu quare spernis fratrem tuum ? omnes enim stabimus ante tribunal Christi.Select Romans 14:10
11Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu : et omnis lingua confitebitur Deo.Select Romans 14:11
12Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.Select Romans 14:12
13Non ergo amplius invicem judicemus : sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.Select Romans 14:13
14Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.Select Romans 14:14
15Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.Select Romans 14:15
16Non ergo blasphemetur bonum nostrum.Select Romans 14:16
17Non est enim regnum Dei esca et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto :Select Romans 14:17
18qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.Select Romans 14:18
19Itaque quæ pacis sunt, sectemur : et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.Select Romans 14:19
20Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda : sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.Select Romans 14:20
21Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.Select Romans 14:21
22Tu fidem habes ? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.Select Romans 14:22
23Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est : quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.Select Romans 14:23
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain