Romans 15
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.Select Romans 15:1
2Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem.Select Romans 15:2
3Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.Select Romans 15:3
4Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.Select Romans 15:4
5Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum :Select Romans 15:5
6ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.Select Romans 15:6
7Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.Select Romans 15:7
8Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum :Select Romans 15:8
9gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.Select Romans 15:9
10Et iterum dicit : Lætamini gentes cum plebe ejus.Select Romans 15:10
11Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum omnes populi.Select Romans 15:11
12Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.Select Romans 15:12
13Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.Select Romans 15:13
14Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.Select Romans 15:14
15Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens : propter gratiam, quæ data est mihi a Deo,Select Romans 15:15
16ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.Select Romans 15:16
17Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.Select Romans 15:17
18Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis :Select Romans 15:18
19in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti : ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.Select Romans 15:19
20Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem :Select Romans 15:20
21sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent.Select Romans 15:21
22Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.Select Romans 15:22
23Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis :Select Romans 15:23
24cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.Select Romans 15:24
25Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.Select Romans 15:25
26Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem.Select Romans 15:26
27Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis.Select Romans 15:27
28Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam.Select Romans 15:28
29Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.Select Romans 15:29
30Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,Select Romans 15:30
31ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis,Select Romans 15:31
32ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.Select Romans 15:32
33Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.Select Romans 15:33
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain