Romans 3
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Quid ergo amplius Judæo est ? aut quæ utilitas circumcisionis ?Select Romans 3:1
2Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.Select Romans 3:2
3Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit.Select Romans 3:3
4Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : Ut justificeris in sermonibus tuis : et vincas cum judicaris.Select Romans 3:4
5Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ?Select Romans 3:5
6secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ?Select Romans 3:6
7Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ?Select Romans 3:7
8et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.Select Romans 3:8
9Quid ergo ? præcellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,Select Romans 3:9
10sicut scriptum est : Quia non est justus quisquam :Select Romans 3:10
11non est intelligens, non est requirens Deum.Select Romans 3:11
12Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.Select Romans 3:12
13Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum :Select Romans 3:13
14quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :Select Romans 3:14
15veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :Select Romans 3:15
16contritio et infelicitas in viis eorum :Select Romans 3:16
17et viam pacis non cognoverunt :Select Romans 3:17
18non est timor Dei ante oculos eorum.Select Romans 3:18
19Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo :Select Romans 3:19
20quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.Select Romans 3:20
21Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis.Select Romans 3:21
22Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :Select Romans 3:22
23omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.Select Romans 3:23
24Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,Select Romans 3:24
25quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorumSelect Romans 3:25
26in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.Select Romans 3:26
27Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non : sed per legem fidei.Select Romans 3:27
28Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.Select Romans 3:28
29An Judæorum Deus tantum ? nonne et gentium ? Immo et gentium :Select Romans 3:29
30quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.Select Romans 3:30
31Legem ergo destruimus per fidem ? Absit : sed legem statuimus.Select Romans 3:31
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain