Skip to content
Church.wiki

Romans Chapter 5 Vulgata Clementina

Pauline epistles · Romans · Vulgata Clementina · 21 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

로마서 5장은 믿음으로 의롭다 하심을 받은 사람이 하나님과 누리는 화평과 소망을 말하고, 아담으로 들어온 죄와 사망을 예수 그리스도로 말미암은 은혜와 생명에 대조하는 장이다.

Jump to verse

5Romans · Vulgata Clementina
1Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum :
2per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei.
3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur :
4patientia autem probationem, probatio vero spem,
5spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
6Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est ? Notes
7vix enim pro justo quis moritur : nam pro bono forsitan quis audeat mori.
8Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus, Notes
9Christus pro nobis mortuus est : multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
10Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus : multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
11Non solum autem : sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
12Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Notes
13Usque ad legem enim peccatum erat in mundo : peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.
14Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri.
15Sed non sicut delictum, ita et donum : si enim unius delicto multi mortui sunt : multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.
16Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem : gratia autem ex multis delictis in justificationem.
17Si enim unius delicto mors regnavit per unum : multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.
18Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem : sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. Notes
19Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi : ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi.
20Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia :
21ut sicut regnavit peccatum in mortem : ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.

Vulgata Clementina
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

21 verses in this chapter
5 / 16 chapters

The text is Vulgata Clementina(Latin) — From getbible.net (CrossWire SWORD module) · license: 공개 도메인 (Public Domain) Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Verse commentaries for this chapter 4

Articles mentioning this chapter

More