Skip to content
Church.wiki

Romans Chapter 7 Vulgata Clementina

Pauline epistles · Romans · Vulgata Clementina · 25 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

로마서 7장은 신자가 그리스도와 함께 율법에 대해 죽었다는 것을 결혼 비유로 설명하고, 율법과 죄의 관계 및 선을 원하나 행하지 못하는 "나"의 갈등과 탄식을 다루는 장이다.

Jump to verse

7Romans · Vulgata Clementina
1An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit ?
2Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.
3Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro : si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.
4Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi : ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.
5Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
6Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.
7Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces.
8Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.
9Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.
10Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
11Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
12Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.
13Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
14Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.
15Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio.
16Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona est.
17Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
18Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio.
19Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago.
20Si autem quod nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
21Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet :
22condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem :
23video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
24Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ? Notes
25gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei : carne autem, legi peccati.

Vulgata Clementina
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

25 verses in this chapter
7 / 16 chapters

The text is Vulgata Clementina(Latin) — From getbible.net (CrossWire SWORD module) · license: 공개 도메인 (Public Domain) Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Verse commentaries for this chapter 1

Articles mentioning this chapter

More