Romans 8
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant.Select Romans 8:1
2Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.Select Romans 8:2
3Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,Select Romans 8:3
4ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.Select Romans 8:4
5Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt : qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt.Select Romans 8:5
6Nam prudentia carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax :Select Romans 8:6
7quoniam sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.Select Romans 8:7
8Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.Select Romans 8:8
9Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.Select Romans 8:9
10Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.Select Romans 8:10
11Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis : qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.Select Romans 8:11
12Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.Select Romans 8:12
13Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.Select Romans 8:13
14Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.Select Romans 8:14
15Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater).Select Romans 8:15
16Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.Select Romans 8:16
17Si autem filii, et hæredes : hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi : si tamen compatimur ut et conglorificemur.Select Romans 8:17
18Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.Select Romans 8:18
19Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.Select Romans 8:19
20Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe :Select Romans 8:20
21quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.Select Romans 8:21
22Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.Select Romans 8:22
23Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.Select Romans 8:23
24Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ?Select Romans 8:24
25Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus.Select Romans 8:25
26Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.Select Romans 8:26
27Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Deum postulat pro sanctis.Select Romans 8:27
28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.Select Romans 8:28
29Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.Select Romans 8:29
30Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit.Select Romans 8:30
31Quid ergo dicemus ad hæc ? si Deus pro nobis, quis contra nos ?Select Romans 8:31
32Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ?Select Romans 8:32
33Quis accusabit adversus electos Dei ? Deus qui justificat,Select Romans 8:33
34quis est qui condemnet ? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.Select Romans 8:34
35Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ?Select Romans 8:35
36(Sicut scriptum est : Quia propter te mortificamur tota die : æstimati sumus sicut oves occisionis.)Select Romans 8:36
37Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.Select Romans 8:37
38Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,Select Romans 8:38
39neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.Select Romans 8:39
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain