Mark 10
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.Select Mark 10:1
2Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum.Select Mark 10:2
3At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ?Select Mark 10:3
4Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.Select Mark 10:4
5Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud :Select Mark 10:5
6ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.Select Mark 10:6
7Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam :Select Mark 10:7
8et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.Select Mark 10:8
9Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.Select Mark 10:9
10Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.Select Mark 10:10
11Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.Select Mark 10:11
12Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.Select Mark 10:12
13Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.Select Mark 10:13
14Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.Select Mark 10:14
15Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.Select Mark 10:15
16Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.Select Mark 10:16
17Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?Select Mark 10:17
18Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.Select Mark 10:18
19Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.Select Mark 10:19
20At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.Select Mark 10:20
21Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.Select Mark 10:21
22Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.Select Mark 10:22
23Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !Select Mark 10:23
24Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !Select Mark 10:24
25Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.Select Mark 10:25
26Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?Select Mark 10:26
27Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.Select Mark 10:27
28Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.Select Mark 10:28
29Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,Select Mark 10:29
30qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.Select Mark 10:30
31Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.Select Mark 10:31
32Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.Select Mark 10:32
33Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :Select Mark 10:33
34et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.Select Mark 10:34
35Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.Select Mark 10:35
36At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?Select Mark 10:36
37Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.Select Mark 10:37
38Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?Select Mark 10:38
39At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :Select Mark 10:39
40sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.Select Mark 10:40
41Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.Select Mark 10:41
42Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.Select Mark 10:42
43Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :Select Mark 10:43
44et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.Select Mark 10:44
45Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.Select Mark 10:45
46Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.Select Mark 10:46
47Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.Select Mark 10:47
48Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.Select Mark 10:48
49Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.Select Mark 10:49
50Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.Select Mark 10:50
51Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.Select Mark 10:51
52Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.Select Mark 10:52
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation