Mark 11
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,Select Mark 11:1
2et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.Select Mark 11:2
3Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.Select Mark 11:3
4Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.Select Mark 11:4
5Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?Select Mark 11:5
6Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.Select Mark 11:6
7Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.Select Mark 11:7
8Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.Select Mark 11:8
9Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :Select Mark 11:9
10benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.Select Mark 11:10
11Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.Select Mark 11:11
12Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.Select Mark 11:12
13Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.Select Mark 11:13
14Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.Select Mark 11:14
15Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :Select Mark 11:15
16et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :Select Mark 11:16
17et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.Select Mark 11:17
18Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.Select Mark 11:18
19Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.Select Mark 11:19
20Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.Select Mark 11:20
21Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.Select Mark 11:21
22Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.Select Mark 11:22
23Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.Select Mark 11:23
24Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.Select Mark 11:24
25Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.Select Mark 11:25
26Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.Select Mark 11:26
27Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :Select Mark 11:27
28et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?Select Mark 11:28
29Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.Select Mark 11:29
30Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.Select Mark 11:30
31At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?Select Mark 11:31
32Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.Select Mark 11:32
33Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.Select Mark 11:33
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation