Mark 16
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.Select Mark 16:1
2Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.Select Mark 16:2
3Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?Select Mark 16:3
4Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.Select Mark 16:4
5Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.Select Mark 16:5
6Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.Select Mark 16:6
7Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.Select Mark 16:7
8At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.Select Mark 16:8
9Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.Select Mark 16:9
10Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.Select Mark 16:10
11Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.Select Mark 16:11
12Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :Select Mark 16:12
13et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.Select Mark 16:13
14Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.Select Mark 16:14
15Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.Select Mark 16:15
16Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.Select Mark 16:16
17Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis :Select Mark 16:17
18serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt.Select Mark 16:18
19Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.Select Mark 16:19
20Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.Select Mark 16:20
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation