Skip to content
Church.wiki
Mark

Mark 2

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et iterum intravit Capharnaum post dies,Select Mark 2:1

2et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.Select Mark 2:2

3Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.Select Mark 2:3

4Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.Select Mark 2:4

5Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.Select Mark 2:5

6Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :Select Mark 2:6

7Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?Select Mark 2:7

8Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?Select Mark 2:8

9Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ?Select Mark 2:9

10Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),Select Mark 2:10

11tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.Select Mark 2:11

12Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.Select Mark 2:12

13Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.Select Mark 2:13

14Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.Select Mark 2:14

15Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum.Select Mark 2:15

16Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ?Select Mark 2:16

17Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores.Select Mark 2:17

18Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ?Select Mark 2:18

19Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.Select Mark 2:19

20Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus.Select Mark 2:20

21Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.Select Mark 2:21

22Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.Select Mark 2:22

23Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas.Select Mark 2:23

24Pharisæi autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ?Select Mark 2:24

25Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ?Select Mark 2:25

26quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ?Select Mark 2:26

27Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.Select Mark 2:27

28Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.Select Mark 2:28

Next: Mark 3Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Mark

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.