Skip to content
Church.wiki
Mark

Mark 5

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.Select Mark 5:1

2Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,Select Mark 5:2

3qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare :Select Mark 5:3

4quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :Select Mark 5:4

5et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.Select Mark 5:5

6Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :Select Mark 5:6

7et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.Select Mark 5:7

8Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.Select Mark 5:8

9Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.Select Mark 5:9

10Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.Select Mark 5:10

11Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.Select Mark 5:11

12Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.Select Mark 5:12

13Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.Select Mark 5:13

14Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum :Select Mark 5:14

15et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.Select Mark 5:15

16Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis.Select Mark 5:16

17Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.Select Mark 5:17

18Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,Select Mark 5:18

19et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.Select Mark 5:19

20Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur.Select Mark 5:20

21Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.Select Mark 5:21

22Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,Select Mark 5:22

23et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.Select Mark 5:23

24Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.Select Mark 5:24

25Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim,Select Mark 5:25

26et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :Select Mark 5:26

27cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :Select Mark 5:27

28dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.Select Mark 5:28

29Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.Select Mark 5:29

30Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?Select Mark 5:30

31Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?Select Mark 5:31

32Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat.Select Mark 5:32

33Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.Select Mark 5:33

34Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.Select Mark 5:34

35Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?Select Mark 5:35

36Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.Select Mark 5:36

37Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.Select Mark 5:37

38Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.Select Mark 5:38

39Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.Select Mark 5:39

40Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.Select Mark 5:40

41Et tenens manum puellæ, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.Select Mark 5:41

42Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.Select Mark 5:42

43Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.Select Mark 5:43

Next: Mark 6Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Mark

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.