Mark 7
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.Select Mark 7:1
2Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.Select Mark 7:2
3Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :Select Mark 7:3
4et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :Select Mark 7:4
5et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?Select Mark 7:5
6At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me :Select Mark 7:6
7in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.Select Mark 7:7
8Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.Select Mark 7:8
9Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.Select Mark 7:9
10Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.Select Mark 7:10
11Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :Select Mark 7:11
12et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,Select Mark 7:12
13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.Select Mark 7:13
14Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.Select Mark 7:14
15Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.Select Mark 7:15
16Si quis habet aures audiendi, audiat.Select Mark 7:16
17Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.Select Mark 7:17
18Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :Select Mark 7:18
19quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?Select Mark 7:19
20Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.Select Mark 7:20
21Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,Select Mark 7:21
22furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.Select Mark 7:22
23Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.Select Mark 7:23
24Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.Select Mark 7:24
25Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.Select Mark 7:25
26Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.Select Mark 7:26
27Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.Select Mark 7:27
28At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.Select Mark 7:28
29Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua.Select Mark 7:29
30Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.Select Mark 7:30
31Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.Select Mark 7:31
32Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.Select Mark 7:32
33Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :Select Mark 7:33
34et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.Select Mark 7:34
35Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.Select Mark 7:35
36Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :Select Mark 7:36
37et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.Select Mark 7:37
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation