Matthew 10
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.Select Matthew 10:1
2Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus,Select Matthew 10:2
3Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus,Select Matthew 10:3
4Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.Select Matthew 10:4
5Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis :Select Matthew 10:5
6sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.Select Matthew 10:6
7Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum.Select Matthew 10:7
8Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date.Select Matthew 10:8
9Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris :Select Matthew 10:9
10non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo.Select Matthew 10:10
11In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis.Select Matthew 10:11
12Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.Select Matthew 10:12
13Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.Select Matthew 10:13
14Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.Select Matthew 10:14
15Amen dico vobis : Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.Select Matthew 10:15
16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.Select Matthew 10:16
17Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos :Select Matthew 10:17
18et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.Select Matthew 10:18
19Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini :Select Matthew 10:19
20non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.Select Matthew 10:20
21Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient :Select Matthew 10:21
22et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.Select Matthew 10:22
23Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.Select Matthew 10:23
24Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum :Select Matthew 10:24
25sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ?Select Matthew 10:25
26Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur.Select Matthew 10:26
27Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta.Select Matthew 10:27
28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.Select Matthew 10:28
29Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.Select Matthew 10:29
30Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.Select Matthew 10:30
31Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.Select Matthew 10:31
32Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.Select Matthew 10:32
33Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.Select Matthew 10:33
34Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium :Select Matthew 10:34
35veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam :Select Matthew 10:35
36et inimici hominis, domestici ejus.Select Matthew 10:36
37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.Select Matthew 10:37
38Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.Select Matthew 10:38
39Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.Select Matthew 10:39
40Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit.Select Matthew 10:40
41Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.Select Matthew 10:41
42Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.Select Matthew 10:42
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation