Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 12

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.Select Matthew 12:1

2Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.Select Matthew 12:2

3At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :Select Matthew 12:3

4quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?Select Matthew 12:4

5aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?Select Matthew 12:5

6Dico autem vobis, quia templo major est hic.Select Matthew 12:6

7Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :Select Matthew 12:7

8dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.Select Matthew 12:8

9Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.Select Matthew 12:9

10Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.Select Matthew 12:10

11Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?Select Matthew 12:11

12Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.Select Matthew 12:12

13Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.Select Matthew 12:13

14Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.Select Matthew 12:14

15Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :Select Matthew 12:15

16et præcepit eis ne manifestum eum facerent.Select Matthew 12:16

17Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :Select Matthew 12:17

18Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.Select Matthew 12:18

19Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :Select Matthew 12:19

20arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium :Select Matthew 12:20

21et in nomine ejus gentes sperabunt.Select Matthew 12:21

22Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.Select Matthew 12:22

23Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ?Select Matthew 12:23

24Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.Select Matthew 12:24

25Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.Select Matthew 12:25

26Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?Select Matthew 12:26

27Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.Select Matthew 12:27

28Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.Select Matthew 12:28

29Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.Select Matthew 12:29

30Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mecum, spargit.Select Matthew 12:30

31Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.Select Matthew 12:31

32Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.Select Matthew 12:32

33Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.Select Matthew 12:33

34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur.Select Matthew 12:34

35Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.Select Matthew 12:35

36Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.Select Matthew 12:36

37Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.Select Matthew 12:37

38Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.Select Matthew 12:38

39Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.Select Matthew 12:39

40Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.Select Matthew 12:40

41Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.Select Matthew 12:41

42Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.Select Matthew 12:42

43Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.Select Matthew 12:43

44Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.Select Matthew 12:44

45Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.Select Matthew 12:45

46Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei.Select Matthew 12:46

47Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.Select Matthew 12:47

48At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ?Select Matthew 12:48

49Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.Select Matthew 12:49

50Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.Select Matthew 12:50

Next: Matthew 13Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.