Matthew 13
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.Select Matthew 13:1
2Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore,Select Matthew 13:2
3et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare.Select Matthew 13:3
4Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.Select Matthew 13:4
5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ :Select Matthew 13:5
6sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.Select Matthew 13:6
7Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.Select Matthew 13:7
8Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.Select Matthew 13:8
9Qui habet aures audiendi, audiat.Select Matthew 13:9
10Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?Select Matthew 13:10
11Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum.Select Matthew 13:11
12Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.Select Matthew 13:12
13Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.Select Matthew 13:13
14Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non videbitis.Select Matthew 13:14
15Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt : nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.Select Matthew 13:15
16Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.Select Matthew 13:16
17Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.Select Matthew 13:17
18Vos ergo audite parabolam seminantis.Select Matthew 13:18
19Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.Select Matthew 13:19
20Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :Select Matthew 13:20
21non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.Select Matthew 13:21
22Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.Select Matthew 13:22
23Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.Select Matthew 13:23
24Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo :Select Matthew 13:24
25cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.Select Matthew 13:25
26Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.Select Matthew 13:26
27Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ?Select Matthew 13:27
28Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ?Select Matthew 13:28
29Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.Select Matthew 13:29
30Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.Select Matthew 13:30
31Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo :Select Matthew 13:31
32quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.Select Matthew 13:32
33Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.Select Matthew 13:33
34Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis :Select Matthew 13:34
35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.Select Matthew 13:35
36Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.Select Matthew 13:36
37Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.Select Matthew 13:37
38Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam.Select Matthew 13:38
39Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.Select Matthew 13:39
40Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi.Select Matthew 13:40
41Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :Select Matthew 13:41
42et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.Select Matthew 13:42
43Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.Select Matthew 13:43
44Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.Select Matthew 13:44
45Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.Select Matthew 13:45
46Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.Select Matthew 13:46
47Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.Select Matthew 13:47
48Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.Select Matthew 13:48
49Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,Select Matthew 13:49
50et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.Select Matthew 13:50
51Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.Select Matthew 13:51
52Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.Select Matthew 13:52
53Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.Select Matthew 13:53
54Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ?Select Matthew 13:54
55Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?Select Matthew 13:55
56et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?Select Matthew 13:56
57Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.Select Matthew 13:57
58Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.Select Matthew 13:58
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation