Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 14

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu :Select Matthew 14:1

2et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.Select Matthew 14:2

3Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.Select Matthew 14:3

4Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.Select Matthew 14:4

5Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant.Select Matthew 14:5

6Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi :Select Matthew 14:6

7unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.Select Matthew 14:7

8At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.Select Matthew 14:8

9Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.Select Matthew 14:9

10Misitque et decollavit Joannem in carcere.Select Matthew 14:10

11Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.Select Matthew 14:11

12Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.Select Matthew 14:12

13Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.Select Matthew 14:13

14Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.Select Matthew 14:14

15Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.Select Matthew 14:15

16Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.Select Matthew 14:16

17Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.Select Matthew 14:17

18Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.Select Matthew 14:18

19Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.Select Matthew 14:19

20Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.Select Matthew 14:20

21Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.Select Matthew 14:21

22Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.Select Matthew 14:22

23Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi :Select Matthew 14:23

24navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus.Select Matthew 14:24

25Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.Select Matthew 14:25

26Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.Select Matthew 14:26

27Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.Select Matthew 14:27

28Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.Select Matthew 14:28

29At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.Select Matthew 14:29

30Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac.Select Matthew 14:30

31Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ?Select Matthew 14:31

32Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.Select Matthew 14:32

33Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es.Select Matthew 14:33

34Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.Select Matthew 14:34

35Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes :Select Matthew 14:35

36et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.Select Matthew 14:36

Next: Matthew 15Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.