Matthew 16
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes : et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.Select Matthew 16:1
2At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim cælum.Select Matthew 16:2
3Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.Select Matthew 16:3
4Faciem ergo cæli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.Select Matthew 16:4
5Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.Select Matthew 16:5
6Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.Select Matthew 16:6
7At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.Select Matthew 16:7
8Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis ?Select Matthew 16:8
9Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?Select Matthew 16:9
10neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?Select Matthew 16:10
11Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum ?Select Matthew 16:11
12Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.Select Matthew 16:12
13Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?Select Matthew 16:13
14At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.Select Matthew 16:14
15Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?Select Matthew 16:15
16Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.Select Matthew 16:16
17Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.Select Matthew 16:17
18Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.Select Matthew 16:18
19Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.Select Matthew 16:19
20Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.Select Matthew 16:20
21Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.Select Matthew 16:21
22Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.Select Matthew 16:22
23Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.Select Matthew 16:23
24Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.Select Matthew 16:24
25Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.Select Matthew 16:25
26Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ?Select Matthew 16:26
27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.Select Matthew 16:27
28Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.Select Matthew 16:28
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation