Matthew 17
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum :Select Matthew 17:1
2et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.Select Matthew 17:2
3Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.Select Matthew 17:3
4Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.Select Matthew 17:4
5Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite.Select Matthew 17:5
6Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.Select Matthew 17:6
7Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere.Select Matthew 17:7
8Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.Select Matthew 17:8
9Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.Select Matthew 17:9
10Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ?Select Matthew 17:10
11At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia.Select Matthew 17:11
12Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.Select Matthew 17:12
13Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.Select Matthew 17:13
14Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.Select Matthew 17:14
15Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.Select Matthew 17:15
16Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me.Select Matthew 17:16
17Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.Select Matthew 17:17
18Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ?Select Matthew 17:18
19Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.Select Matthew 17:19
20Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.Select Matthew 17:20
21Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum :Select Matthew 17:21
22et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.Select Matthew 17:22
23Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ?Select Matthew 17:23
24Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ?Select Matthew 17:24
25Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.Select Matthew 17:25
26Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.Select Matthew 17:26
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation