Matthew 21
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos,Select Matthew 21:1
2dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :Select Matthew 21:2
3et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.Select Matthew 21:3
4Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :Select Matthew 21:4
5Dicite filiæ Sion : Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.Select Matthew 21:5
6Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.Select Matthew 21:6
7Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.Select Matthew 21:7
8Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via :Select Matthew 21:8
9turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.Select Matthew 21:9
10Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?Select Matthew 21:10
11Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.Select Matthew 21:11
12Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :Select Matthew 21:12
13et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum.Select Matthew 21:13
14Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos.Select Matthew 21:14
15Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,Select Matthew 21:15
16et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?Select Matthew 21:16
17Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.Select Matthew 21:17
18Mane autem revertens in civitatem, esuriit.Select Matthew 21:18
19Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.Select Matthew 21:19
20Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?Select Matthew 21:20
21Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.Select Matthew 21:21
22Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.Select Matthew 21:22
23Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hæc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ?Select Matthew 21:23
24Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.Select Matthew 21:24
25Baptismus Joannis unde erat ? e cælo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes :Select Matthew 21:25
26Si dixerimus, e cælo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.Select Matthew 21:26
27Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.Select Matthew 21:27
28Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.Select Matthew 21:28
29Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.Select Matthew 21:29
30Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :Select Matthew 21:30
31quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.Select Matthew 21:31
32Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.Select Matthew 21:32
33Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.Select Matthew 21:33
34Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.Select Matthew 21:34
35Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.Select Matthew 21:35
36Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.Select Matthew 21:36
37Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.Select Matthew 21:37
38Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.Select Matthew 21:38
39Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.Select Matthew 21:39
40Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ?Select Matthew 21:40
41Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.Select Matthew 21:41
42Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli : a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?Select Matthew 21:42
43Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.Select Matthew 21:43
44Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.Select Matthew 21:44
45Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.Select Matthew 21:45
46Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.Select Matthew 21:46
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation