Matthew 22
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :Select Matthew 22:1
2Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.Select Matthew 22:2
3Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.Select Matthew 22:3
4Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.Select Matthew 22:4
5Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :Select Matthew 22:5
6reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.Select Matthew 22:6
7Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.Select Matthew 22:7
8Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :Select Matthew 22:8
9ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.Select Matthew 22:9
10Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.Select Matthew 22:10
11Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.Select Matthew 22:11
12Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit.Select Matthew 22:12
13Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.Select Matthew 22:13
14Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.Select Matthew 22:14
15Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.Select Matthew 22:15
16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :Select Matthew 22:16
17dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?Select Matthew 22:17
18Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?Select Matthew 22:18
19ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.Select Matthew 22:19
20Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?Select Matthew 22:20
21Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.Select Matthew 22:21
22Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.Select Matthew 22:22
23In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,Select Matthew 22:23
24dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.Select Matthew 22:24
25Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.Select Matthew 22:25
26Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.Select Matthew 22:26
27Novissime autem omnium et mulier defuncta est.Select Matthew 22:27
28In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.Select Matthew 22:28
29Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.Select Matthew 22:29
30In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo.Select Matthew 22:30
31De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :Select Matthew 22:31
32Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.Select Matthew 22:32
33Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.Select Matthew 22:33
34Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum :Select Matthew 22:34
35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :Select Matthew 22:35
36Magister, quod est mandatum magnum in lege ?Select Matthew 22:36
37Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.Select Matthew 22:37
38Hoc est maximum, et primum mandatum.Select Matthew 22:38
39Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.Select Matthew 22:39
40In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.Select Matthew 22:40
41Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,Select Matthew 22:41
42dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.Select Matthew 22:42
43Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :Select Matthew 22:43
44Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?Select Matthew 22:44
45Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?Select Matthew 22:45
46Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.Select Matthew 22:46
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation