Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 25

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.Select Matthew 25:1

2Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes :Select Matthew 25:2

3sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :Select Matthew 25:3

4prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.Select Matthew 25:4

5Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.Select Matthew 25:5

6Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.Select Matthew 25:6

7Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.Select Matthew 25:7

8Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.Select Matthew 25:8

9Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.Select Matthew 25:9

10Dum autem irent emere, venit sponsus : et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.Select Matthew 25:10

11Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.Select Matthew 25:11

12At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.Select Matthew 25:12

13Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.Select Matthew 25:13

14Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.Select Matthew 25:14

15Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.Select Matthew 25:15

16Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.Select Matthew 25:16

17Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.Select Matthew 25:17

18Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.Select Matthew 25:18

19Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.Select Matthew 25:19

20Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.Select Matthew 25:20

21Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.Select Matthew 25:21

22Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.Select Matthew 25:22

23Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.Select Matthew 25:23

24Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :Select Matthew 25:24

25et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.Select Matthew 25:25

26Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :Select Matthew 25:26

27oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.Select Matthew 25:27

28Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :Select Matthew 25:28

29omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.Select Matthew 25:29

30Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.Select Matthew 25:30

31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ :Select Matthew 25:31

32et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :Select Matthew 25:32

33et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.Select Matthew 25:33

34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :Select Matthew 25:34

35esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :Select Matthew 25:35

36nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.Select Matthew 25:36

37Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?Select Matthew 25:37

38quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?Select Matthew 25:38

39aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?Select Matthew 25:39

40Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.Select Matthew 25:40

41Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :Select Matthew 25:41

42esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non dedistis mihi potum :Select Matthew 25:42

43hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.Select Matthew 25:43

44Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?Select Matthew 25:44

45Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.Select Matthew 25:45

46Et ibunt hi in supplicium æternum : justi autem in vitam æternam.Select Matthew 25:46

Next: Matthew 26Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.