Matthew 28
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.Select Matthew 28:1
2Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :Select Matthew 28:2
3erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.Select Matthew 28:3
4Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.Select Matthew 28:4
5Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.Select Matthew 28:5
6Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.Select Matthew 28:6
7Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis.Select Matthew 28:7
8Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.Select Matthew 28:8
9Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.Select Matthew 28:9
10Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt.Select Matthew 28:10
11Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant.Select Matthew 28:11
12Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,Select Matthew 28:12
13dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.Select Matthew 28:13
14Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.Select Matthew 28:14
15At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.Select Matthew 28:15
16Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.Select Matthew 28:16
17Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt.Select Matthew 28:17
18Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra :Select Matthew 28:18
19euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti :Select Matthew 28:19
20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.Select Matthew 28:20
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation