Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 3

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,Select Matthew 3:1

2et dicens : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.Select Matthew 3:2

3Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus.Select Matthew 3:3

4Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.Select Matthew 3:4

5Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ;Select Matthew 3:5

6et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.Select Matthew 3:6

7Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?Select Matthew 3:7

8Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.Select Matthew 3:8

9Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.Select Matthew 3:9

10Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.Select Matthew 3:10

11Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.Select Matthew 3:11

12Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.Select Matthew 3:12

13Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.Select Matthew 3:13

14Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?Select Matthew 3:14

15Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.Select Matthew 3:15

16Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.Select Matthew 3:16

17Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.Select Matthew 3:17

Next: Matthew 4Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.