Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 4

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.Select Matthew 4:1

2Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.Select Matthew 4:2

3Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.Select Matthew 4:3

4Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.Select Matthew 4:4

5Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,Select Matthew 4:5

6et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.Select Matthew 4:6

7Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.Select Matthew 4:7

8Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,Select Matthew 4:8

9et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.Select Matthew 4:9

10Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.Select Matthew 4:10

11Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.Select Matthew 4:11

12Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :Select Matthew 4:12

13et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :Select Matthew 4:13

14ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :Select Matthew 4:14

15Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium :Select Matthew 4:15

16populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.Select Matthew 4:16

17Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.Select Matthew 4:17

18Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),Select Matthew 4:18

19et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.Select Matthew 4:19

20At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.Select Matthew 4:20

21Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.Select Matthew 4:21

22Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.Select Matthew 4:22

23Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.Select Matthew 4:23

24Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos :Select Matthew 4:24

25et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.Select Matthew 4:25

Next: Matthew 5Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.