Matthew 6
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.Select Matthew 6:1
2Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.Select Matthew 6:2
3Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua :Select Matthew 6:3
4ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.Select Matthew 6:4
5Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam.Select Matthew 6:5
6Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.Select Matthew 6:6
7Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.Select Matthew 6:7
8Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.Select Matthew 6:8
9Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.Select Matthew 6:9
10Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.Select Matthew 6:10
11Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,Select Matthew 6:11
12et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.Select Matthew 6:12
13Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.Select Matthew 6:13
14Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.Select Matthew 6:14
15Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.Select Matthew 6:15
16Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.Select Matthew 6:16
17Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,Select Matthew 6:17
18ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.Select Matthew 6:18
19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi ærugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur.Select Matthew 6:19
20Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.Select Matthew 6:20
21Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.Select Matthew 6:21
22Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.Select Matthew 6:22
23Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt : ipsæ tenebræ quantæ erunt ?Select Matthew 6:23
24Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.Select Matthew 6:24
25Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?Select Matthew 6:25
26Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?Select Matthew 6:26
27Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?Select Matthew 6:27
28Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.Select Matthew 6:28
29Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.Select Matthew 6:29
30Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei ?Select Matthew 6:30
31Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?Select Matthew 6:31
32hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.Select Matthew 6:32
33Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.Select Matthew 6:33
34Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.Select Matthew 6:34
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation