Skip to content
Church.wiki
Matthew

Matthew 8

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ :Select Matthew 8:1

2et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.Select Matthew 8:2

3Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.Select Matthew 8:3

4Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.Select Matthew 8:4

5Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,Select Matthew 8:5

6et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.Select Matthew 8:6

7Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.Select Matthew 8:7

8Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.Select Matthew 8:8

9Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.Select Matthew 8:9

10Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.Select Matthew 8:10

11Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum :Select Matthew 8:11

12filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.Select Matthew 8:12

13Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.Select Matthew 8:13

14Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :Select Matthew 8:14

15et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.Select Matthew 8:15

16Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :Select Matthew 8:16

17ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit : et ægrotationes nostras portavit.Select Matthew 8:17

18Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.Select Matthew 8:18

19Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.Select Matthew 8:19

20Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.Select Matthew 8:20

21Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.Select Matthew 8:21

22Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.Select Matthew 8:22

23Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :Select Matthew 8:23

24et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.Select Matthew 8:24

25Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus.Select Matthew 8:25

26Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.Select Matthew 8:26

27Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?Select Matthew 8:27

28Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.Select Matthew 8:28

29Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?Select Matthew 8:29

30Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.Select Matthew 8:30

31Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.Select Matthew 8:31

32Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis.Select Matthew 8:32

33Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant.Select Matthew 8:33

34Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.Select Matthew 8:34

Next: Matthew 9Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Matthew

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.