Skip to content
Church.wiki

Micah Chapter 7 Vulgata Clementina

Minor prophets · Micah · Vulgata Clementina · 20 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

미가서의 마지막 장이다. 무너진 사회를 탄식하는 데서 시작해 하나님을 신뢰하는 고백과 회복의 기도를 거쳐, 죄를 용서하시는 하나님을 찬양하며 책을 마친다.

Jump to verse

7Micah · Vulgata Clementina
1Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ ! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea.
2Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est : omnes in sanguine insidiantur ; vir fratrem suum ad mortem venatur.
3Malum manuum suarum dicunt bonum : princeps postulat, et judex in reddendo est ; et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam.
4Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit : nunc erit vastitas eorum.
5Nolite credere amico, et nolite confidere in duce : ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
6Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam : nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.
7Ego autem ad Dominum aspiciam ; exspectabo Deum, salvatorem meum : audiet me Deus meus.
8Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi : consurgam cum sedero in tenebris : Dominus lux mea est.
9Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem : videbo justitiam ejus.
10Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ? Oculi mei videbunt in eam : nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
11Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ ; in die illa longe fiet lex.
12In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte.
13Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum.
14Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.
15Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti, ostendam ei mirabilia.
16Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Ponent manum super os, aures eorum surdæ erunt.
17Lingent pulverem sicut serpentes ; velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te.
18Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
19Revertetur, et miserebitur nostri ; deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
20Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.

Vulgata Clementina
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

20 verses in this chapter
7 / 7 chapters

The text is Vulgata Clementina(Latin) — From getbible.net (CrossWire SWORD module) · license: 공개 도메인 (Public Domain) Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Articles mentioning this chapter

More