Numbers 10
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :Select Numbers 10:1
2Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.Select Numbers 10:2
3Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis.Select Numbers 10:3
4Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël.Select Numbers 10:4
5Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.Select Numbers 10:5
6In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem ; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.Select Numbers 10:6
7Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.Select Numbers 10:7
8Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis : eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.Select Numbers 10:8
9Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.Select Numbers 10:9
10Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.Select Numbers 10:10
11Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis :Select Numbers 10:11
12profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.Select Numbers 10:12
13Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.Select Numbers 10:13
14Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.Select Numbers 10:14
15In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.Select Numbers 10:15
16In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.Select Numbers 10:16
17Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.Select Numbers 10:17
18Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.Select Numbers 10:18
19In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.Select Numbers 10:19
20Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.Select Numbers 10:20
21Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.Select Numbers 10:21
22Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.Select Numbers 10:22
23In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.Select Numbers 10:23
24Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.Select Numbers 10:24
25Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.Select Numbers 10:25
26In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.Select Numbers 10:26
27Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.Select Numbers 10:27
28Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur.Select Numbers 10:28
29Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo : Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli.Select Numbers 10:29
30Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.Select Numbers 10:30
31Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.Select Numbers 10:31
32Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.Select Numbers 10:32
33Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.Select Numbers 10:33
34Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.Select Numbers 10:34
35Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.Select Numbers 10:35
36Cum autem deponeretur, aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël.Select Numbers 10:36
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain