Numbers 12
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam,Select Numbers 12:1
2et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus ? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset DominusSelect Numbers 12:2
3(erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),Select Numbers 12:3
4statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam : Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fœderis. Cumque fuissent egressi,Select Numbers 12:4
5descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,Select Numbers 12:5
6dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.Select Numbers 12:6
7At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est :Select Numbers 12:7
8ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi ?Select Numbers 12:8
9Iratusque contra eos, abiit :Select Numbers 12:9
10nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,Select Numbers 12:10
11ait ad Moysen : Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,Select Numbers 12:11
12ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suæ : ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra.Select Numbers 12:12
13Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens : Deus, obsecro, sana eam.Select Numbers 12:13
14Cui respondit Dominus : Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi ? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.Select Numbers 12:14
15Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus : et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.Select Numbers 12:15
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain