Numbers 21
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam.Select Numbers 21:1
2At Israël voto se Domino obligans, ait : Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus.Select Numbers 21:2
3Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus : et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.Select Numbers 21:3
4Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris :Select Numbers 21:4
5locutusque contra Deum et Moysen, ait : Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine ? deest panis, non sunt aquæ : anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.Select Numbers 21:5
6Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,Select Numbers 21:6
7venerunt ad Moysen, atque dixerunt : Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te : ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,Select Numbers 21:7
8et locutus est Dominus ad eum : Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet.Select Numbers 21:8
9Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo : quem cum percussi aspicerent, sanabantur.Select Numbers 21:9
10Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth.Select Numbers 21:10
11Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam.Select Numbers 21:11
12Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared.Select Numbers 21:12
13Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos.Select Numbers 21:13
14Unde dicitur in libro bellorum Domini : Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon.Select Numbers 21:14
15Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum.Select Numbers 21:15
16Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen : Congrega populum, et dabo ei aquam.Select Numbers 21:16
17Tunc cecinit Israël carmen istud : Ascendat puteus. Concinebant :Select Numbers 21:17
18Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis. De solitudine, Matthana.Select Numbers 21:18
19De Matthana in Nahaliel : de Nahaliel in Bamoth.Select Numbers 21:19
20De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.Select Numbers 21:20
21Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens :Select Numbers 21:21
22Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam : non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis : via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.Select Numbers 21:22
23Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos : quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum.Select Numbers 21:23
24A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon : quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum.Select Numbers 21:24
25Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus.Select Numbers 21:25
26Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab : et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon.Select Numbers 21:26
27Idcirco dicitur in proverbio : Venite in Hesebon : ædificetur, et construatur civitas Sehon :Select Numbers 21:27
28ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.Select Numbers 21:28
29Væ tibi Moab ; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon.Select Numbers 21:29
30Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon : lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.Select Numbers 21:30
31Habitavit itaque Israël in terra Amorrhæi.Select Numbers 21:31
32Misitque Moyses qui explorarent Jazer : cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores.Select Numbers 21:32
33Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai.Select Numbers 21:33
34Dixitque Dominus ad Moysen : Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus : faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon.Select Numbers 21:34
35Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.Select Numbers 21:35
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain