Skip to content
Church.wiki
Numbers

Numbers 22

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.Select Numbers 22:1

2Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo,Select Numbers 22:2

3et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent,Select Numbers 22:3

4dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.Select Numbers 22:4

5Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me.Select Numbers 22:5

6Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.Select Numbers 22:6

7Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,Select Numbers 22:7

8ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum :Select Numbers 22:8

9Quid sibi volunt homines isti apud te ?Select Numbers 22:9

10Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,Select Numbers 22:10

11dicens : Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.Select Numbers 22:11

12Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est.Select Numbers 22:12

13Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.Select Numbers 22:13

14Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum.Select Numbers 22:14

15Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.Select Numbers 22:15

16Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me :Select Numbers 22:16

17paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti.Select Numbers 22:17

18Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.Select Numbers 22:18

19Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.Select Numbers 22:19

20Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias.Select Numbers 22:20

21Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.Select Numbers 22:21

22Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum.Select Numbers 22:22

23Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,Select Numbers 22:23

24stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur.Select Numbers 22:24

25Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam :Select Numbers 22:25

26et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.Select Numbers 22:26

27Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus.Select Numbers 22:27

28Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ?Select Numbers 22:28

29Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem !Select Numbers 22:29

30Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem ? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam.Select Numbers 22:30

31Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram.Select Numbers 22:31

32Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria :Select Numbers 22:32

33et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.Select Numbers 22:33

34Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.Select Numbers 22:34

35Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.Select Numbers 22:35

36Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.Select Numbers 22:36

37Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ?Select Numbers 22:37

38Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ?Select Numbers 22:38

39Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat.Select Numbers 22:39

40Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.Select Numbers 22:40

41Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.Select Numbers 22:41

Next: Numbers 23Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Numbers

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.