Skip to content
Church.wiki

Numbers Chapter 27 Vulgata Clementina

Pentateuch · Numbers · Vulgata Clementina · 23 verses

Verse layout
📝 Overview of this chapter Flow, key verses and people

민수기 27장은 슬로브핫의 딸들이 아버지의 기업을 요청해 딸의 상속 규정이 생기는 이야기와, 모세의 죽음 예고 뒤 여호수아가 후계자로 안수받는 이야기를 담은 장이다.

Jump to verse

27Numbers · Vulgata Clementina
1Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
2Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt :
3Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
4Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.
5Qui dixit ad eum :
6Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.
7Ad filios autem Israël loqueris hæc :
8Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.
9Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
10Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.
11Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.
12Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.
13Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :
14quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.
15Cui respondit Moyses :
16Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :
17et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
18Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
19Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :
20et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.
21Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.
22Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.
23Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.

Vulgata Clementina
Tap a verse to copy, share, highlight or add a note. Dotted words link to encyclopedia articles.

23 verses in this chapter
27 / 36 chapters

The text is Vulgata Clementina(Latin) — From getbible.net (CrossWire SWORD module) · license: 공개 도메인 (Public Domain) Highlights, notes and read marks stay with the chapter whichever version you read. Dotted words are people, places and terms that have an encyclopedia article (marked once per page). Highlights, notes and read marks are saved only in this browser and gathered under My marks.

Articles mentioning this chapter

More