Numbers 35
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho :Select Numbers 35:1
2Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suisSelect Numbers 35:2
3urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis :Select Numbers 35:3
4quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.Select Numbers 35:4
5Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.Select Numbers 35:5
6De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,Select Numbers 35:6
7id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.Select Numbers 35:7
8Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.Select Numbers 35:8
9Ait Dominus ad Moysen :Select Numbers 35:9
10Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,Select Numbers 35:10
11decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint :Select Numbers 35:11
12in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.Select Numbers 35:12
13De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,Select Numbers 35:13
14tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,Select Numbers 35:14
15tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.Select Numbers 35:15
16Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.Select Numbers 35:16
17Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.Select Numbers 35:17
18Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.Select Numbers 35:18
19Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet.Select Numbers 35:19
20Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias :Select Numbers 35:20
21aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.Select Numbers 35:21
22Quod si fortuitu, et absque odioSelect Numbers 35:22
23et inimicitiis quidquam horum fecerit,Select Numbers 35:23
24et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata :Select Numbers 35:24
25liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.Select Numbers 35:25
26Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,Select Numbers 35:26
27fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit.Select Numbers 35:27
28Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.Select Numbers 35:28
29Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.Select Numbers 35:29
30Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur.Select Numbers 35:30
31Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.Select Numbers 35:31
32Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,Select Numbers 35:32
33ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.Select Numbers 35:33
34Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.Select Numbers 35:34
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain